For resuscitating a dead person
Cum volueris [in] aliquem mortuum infundere spiritum, ita quod viuus, [vt] erat
prius, videbitur, talis ordo tenendus est. Primo quidem ex auro anulum fieri
facias. Eciam sculpta sint in parte exteriori hec nomina: Brimer, Suburith,
Tranauit; in parte vero interiori sculpta sint hec nomina: Lyroth, Beryen,
Damayn. Quibus sculptis, die dominico ante ortum solis accedas ad aquam
currentem et in ipsa pone dictum anulum, et quinque diebus ipsum in ea stare
permittas.
Sexta vero die, ipsum extrahe et fer ad quoddam monumentum, et in ipso pone, ita
quod moretur ipsa die Veneris et Sabbati die. Vero dominica die, ante solis
ortum, accedas extra villam, sereno celo, in loco occulto et remoto, et fac
circulum cum quodam ense, et in ipso scribe cum dicto ense nomina et figura[s]
vt hic apparet. [26r]Quibus sciptis, ingredere in eum vt signatum est, et pone
ensem sub genubus tuis, dicendo versus meridiem hanc coniuracionem:
Coniuro vos, omnes demones sciptos in hoc anulo - quem in manibus habeas,
per Patrem et Filium et Spiritum Sanctum,
et per omnipotentem deum, factorem celi et terre,
et per dominum nostrum Iesum Christum, eius filium, qui propter humani generis
salutem mortem sufferre dignatus est,
et per gloriosam virginem Mariam, matrem eius,
et per lac[26v] eius sanctissimum Christi, per quod angeli denunciando
pastoribus locutis sunt, 'Gloria in excelsis deo, etc.'
Item ego coniuro vos, O Brimer, Suburith, Tranayrt, Lyroth, Berien, Damay,
per omnes sanctos et sanctas dei,
et per hec nomina sancta dei: Tetragramaton, Oel, Messya, Soter, Adonay, Alpha
et O, Sabaoth,
et per hec sancta nomina virginis Marie, scilicet regina, flos, rosa, lilium,
scala, sapiencia, vita, dulceo, misericordia, et spes,
et per paradisum celestem et terrestrem,
et per omnes angelos et archangelos, thornos, dominaciones, potestates, atque
principatus, et maiestates et glorias regis celi et terre,
et per omnes principes, reges, dominos, et maiores vestro,
et per infernum vestrum,
et per omnia in oedem existencia
quatenus vos omnes, constricti et ligati in voluntate mea et in potestate mea,
debeatis huc accedere in benigna forma, vt nullum timeam, et consecrare ita et
taliter presentum anulum, vt in eo hec virtus existat, videlicet quod
quandocumque inposuero ipsum in digito alicuius mortui, unus vestrum ipsum
ingrediatur, et vt primo viuus appareat in illa similitudine et forma, per illum
qui viuit et regnet in unitate Spiritus Sancti deus, per omnia secula seculorum.
Amen.
Hiis semel dictis, apperebunt subito apud circulum 6 spiritus, [27r] petentes
dictum anulum; quibus dabis. Quo dato, ipsi abient, et similiter tu egredere
circulos, ferens tecum ensem, non destruens circulum.
Sexta vero die, cum predicto ense, ruerteris et versus meridiem sic dices:
Ego coniuro vos, O Brimer, Suburith, Tramayrt, Lyroth, Beryen, Damayn, per deum
unum, viuum, solum, et verum, vt nunc sine mora ad me venire debeatis,
apportando anulum cadat in terram sicut mortua, et quando abstulero ab ipsa in
statum pristinum reuertatur, et eciam in quocumque mortuo inposuero, vt dictum
est, ipsum spiritus ingreatur et viuus vt prius fuerat videatur, per omnia que
possunt vos terrere et omnio constringere.
Hiis dictis quater, videlicet primo versus meridiem semel, et similiter versus
occidentem, deinde versus aquilonem et versus orientem, videbis versus orientem
venire quendam equitem, qui cum fuerit apud circulum sic dicet: 'Tales mittunt'
- nominando nomina suprascripta - 'tibi hunc anulum consecratum, dicentes [se]
ad te venire non posse, quia non expediens est; experieris anuli quandocumque [vis]
sunt ad te venire parati'. Quem anulum accipies, dicendo ei, [27v] 'Graciam tibi
et ipsi'. Hoc dicto, statim recedt, et tu ecciam exies de circulo, ipsum
totaliter destruendo.
Et predictum anulum bene teneas involutum in syndone albo. Cum vero volueris vt
aliquis viuus mortuus videatur et ab omnibus videtur vita carere, pone in digito
eius hunc anulum, et cadauer videbitur; et quando remouebis, veniet in primum
statum. Et quando volueris aliquod cadauer animatum apparere, pone vt dictum est
anulum, uel ad manum siue ad pedem liga, et ante horam surget in forma primo
habita, et viua voce coram omnibus loquetur, et hoc monstrare poterit sex diebus,
quia quilibet corum sua die in ipso permanebit. Et si volueris [illum] ante
dictum terminum vt primo erat esse, remoue anulum. Et hoc modo ressurgere
poteris defunctum.
Hec enim experiencia dignissima est et occultanda, quia in ipsa magna virtus
existit.
Circulus eciam suprascriptus multas virtutes habet, cuius tres per me notas
exponam. Si enim die Veneris ipsum cum calamo vppupe et cum eius sangwine in
carta edina nouata scripseris, et aliquam personam cum eo tetigeris, in eternum
super omnes ab ipsa diligeris. Et si predictum circulum, scriptum vt dictum est,
posueris super caput egroti, ipso ignoranti, si mori debet dicet se nullatenus
euadere posse; et si debet euadere dicet se omnio[28r] liberatum. Et si
predictum circulum, scriptum similiter, super te habueris, nullus canis tibi
latrare valebit. Et ista sunt per me experta; inexperta vero per me relinquo.